monumenta.ch > Plinius > sectio 151

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 151
{XC} Muliebribus morbis medetur maxime in universum Paeoniae herbae semen nigrum ex aqua mulsa; eadem et in radice vis. menses ciet panacis semen cum absinthio, menses et sudores scordotis potu et inlitu. Vettonica drachma in vini cyathis III bibitur contra omnia volvarum vitia aut quae a partu fiunt. menses nimios sistit Achillia adposita et decoctum eius insidentibus.